- VERITAS
- VERITAStemporis filia et Vittutis mater, Dea existimata est a Gentibus. Fingebatur mulier pulchra, magna, simphiciter ornata, illustris ac splendida, cuius oculorum orbes purô lumine nitebant, ut astrorum et stellarum fulgorem imitari viderentur. Vide Plut. in Qu. Rom. Huic, ut et Menti, Anaxagoras, perspectâ Animae Rationalis praestantiâ ac caelesti origine, geminas posuit aras, teste Aelianô, Var. Hist. l. 8. c. ultimo. Eiusdem simulacrum de collo ex aurea catena suspensum τὸν Α᾿ρχιδικαςτην`, supremum Iudicem seu Magistratum, apud Aegyptios gestavisse, narrat Diodorus, l. 1. ubi ξώδιον illud vocat τῶ πολυτελῶν λίθων, signum e pretiosis lapillis, additque cum Veritatis signum assumpserit Summus Iudex, disceptationes incepisse. Aelianus sic hac dere, Apud Aegyptios olim Iudices Sacerdotes erant: qui natu maximus, illorum princeps erat; et in omnes ius dicebat -- Εἶχε δὲ καὶ ἄγαλμα περὶ τὸν ἀυχένα εν σαπφείρου λίθου καὶ εναλεῖτο τὸ ἄγαλμα ΑΛΗΘΕΙΑ, Gerebat autem de collo imaginem ex sapphiro, et imago illa vocabatur VERITAS, Var. l. 14. c. 34. Ex sapphiro ergo praecipue confectum hoc simulacrum, aliis pretiosis lapidibus ornatum fuit. Atque hinc Α᾿ληθείας vocabulô Aegyptiacô Hobraeorum Thummim expressisse LXX. Interpretes ait Ioh. Marshamus, Canon. Chron. Saecul. X. Idem Diodotus in eadem regione, praeter Hecates ἱερὸν, item πύλας Cocyti et Lethes, alias item πύλας Α᾿ληθείας, portas Veritatis, fuisse, et prope has simulacrum absque capite stans τῆς Δίκης, addit in seqq. Plutarchus porro de Isid. et Osir. decimâ nonâ primi mensis diem Mercurio festum celebrantes, mel et ficos edisse, simul dicentes γλυκυ ἡἀλήθεια, Dulcis est Veritas: Isidisque φυλακτήριον, quod fabulabantur sibi περιάπτεςθαι, significâsse φωνὴ ἀληθὴς, vox vera, refert etc.Interim Veritatem, Divas inter publice, neque apud Graecos, neque apud Romanos, cultam, pluribus ostendit Cl. Gothofredus, Exerc. de Eccl. 1. ubi praeclare enucleat locum Apostoli 1. Tim. c. 3. v. 15. in quo Ecclesia, Στυλος dicitur καὶ ἑδραιωμα τῆς Α᾿ληθείας, quem vi de: uti de Veritatis imagine, peculiari modô ab Haereticis quibusdam expresla, Epiphanium de Haer. Coeterum de Veritate pene universâ, per varias Philosophorum sectas divisâ: deque illa involucris variis a Theologis olim Philosophisque abstrusa, vide Tob. Pfannerum, System. Theol. Gentil. pur. c. 1. §. 7. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.